Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
19 quis plenior inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus alienialieni Madv.: alini aut aliine codd. (§ 37), inimici omnes Metelli: at ii non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed eiei Halm: et codd. propter rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. bellum in Gallia maximum gestum est; domitae sunt a Caesare maximae nationes, sed nondum legibus, nondum iure certo, nondum satis firma pace devinctae. bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectumconfectum PH: confectatum P2 rell., sed ita ut, si idem extrema persequitur qui inchoavit, iam omnia perfecta videamus, si succeditur, periculum sit ne instauratas maximi belli reliquias ac renovatas audiamus. ergo ego senator—inimicus, si ita vultis, homini—amicus esse, sicut semper fui, rei publicae debeo.
20 quid? si ipsas inimicitias depono rei publicae causa, quis me tandem iure reprehendet? praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum exempla semper ex summorum hominum factis mihi censuerim petenda. anAn An non Lamb. vero M. ille Lepidus, qui bis consul et pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio, sed etiam annalium litteris et summi poetae voce laudatus est quod cum M. Fulvio conlega, quo die censor est factus, homine inimicissimo, in campo statim rediit in gratiam, ut commune officium censurae communi animo ac voluntate defenderent?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme