Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
17 atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet etet ed. R.: om. codd. in utriusque pari scelere disparem condicionem facit. faciam, inquit, illas praetorias, ut Pisoni et Gabinio succedatur statim. si hic sinat! tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. itaque ego idem, qui nunc consulibus iis qui designati erunt Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut et praetores annuas provincias habeantpraetores in suas provincias abeant (statim in suas Mueller) coni. Mommsen (Röm. Staats. ii. 1. 192) et eos quam primum videamus quos animo aequo videre non possumus. sed, mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum ea lege referetur qua intercedi de provinciis non licebit. itaque hoc tempore amisso annus est integer vobis exspectandus; quo interiecto civium calamitas, sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme