Thesauros Literature Oratory De provinciis consularibus

De provinciis consularibus

De provinciis consularibus Cicero, Marcus Tullius
14 qua equa e qua P rell. praeter HGE (quae) poena si tum aliorum opibus, non suis, invitissimis vobis evolarunt, at aliam multo maiorem gravioremque subierunt. quae enim homini in quo aliquialiqui P1: aliquis rell. (Har. Resp. § 62), si non famae pudor, at supplici timor est gravior poena accidere potuit quam non credi litteris iis quae rem publicam bene gestam in bello nuntiarent? hoc statuit senatus, cum frequens supplicationem Gabinio denegavit: primum homini sceleribus flagitiisflagitiisque edd.: cf. de Domo § 18 contaminatissimo nihilomnino nihil t sol. esse credendum, deinde a proditore, atque eo quem praesentem hostem rei publicae cognosset, bene rem publicam geri non potuisse, postremo ne deos quidem immortalis velle aperiri sua templa et sibi supplicari hominis impurissimi et sceleratissimi nomine. itaque ille alter aut ipse est homo doctus et a suis Graecis subtilius eruditus, quibuscum iam in exostra helluatur, antea post siparium solebat, aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cuius nullae litterae proferuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme