Thesauros Literature Oratory Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
11 tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim mereremerere ςB: mereri Pπδ stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderetdefenderet (-rit h) πδ: defenderat P , quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui prima illailla prima ς initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac ac et ς pudicitia, cum iam seseiam sese ς: is iam se Pπδ : iam se Vollgraf conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme