Thesauros Literature Oratory Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
63 atque equidem vehementer exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint ut in balneas contruderenturconducerentur ς , quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset. sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. 'in balneis delitueruntdelituerant ς .' Testis egregios! 'dein temere prosiluerunt.' homines temperantistemperantes P: gravitati deditos πδ fingitis ς: fing... P1: fingunt cett. ! sic enim fingitis, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque exex ς: om. P πδ illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam vimmagnam vim ς: magna vis P πδ veritatis, quae contra hominumhominum ed. V: omnium P πδ ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsaipsa ς P1ψ2: ipsam cett. defendat!

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme