5
nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani†Praestutiani ς: praetoriani (-tori-P2 in ras.) Pπδ : Praetutiani Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 13-14): Puteolani Beroaldus (cf. Val. Max. ix. 3. 8): Tusculani Baiter (cf. C. I. L. xiv. 2622) maiores honores habuerunt, iudicesiudices ς: om. Pπδ , quam quam per ς absenti M.Marco Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisseiecisse ex legisse P: egisse Halm fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. equidem,
6
ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavitdemanavit ςB: dimanavit Pπδ (ἅπαξ λεγ.) ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum.