Thesauros Literature Oratory Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
55 sed cur diutius vos, iudices, teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atquepercipite atque om. T omnia diligenter testimoni verba cognoscite. recita. L.Lucii Luccei testimoniumL. Luccei test. T: test. Luccei P πδ . quid exspectatis amplius? an aliquamaliam Ernesti vocem putatis ipsam proPro (-ro m. 2 in ras.) se P: posse pro se h se causam et veritatem posse posse possem. mittere? haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una una viva Pluygers vox veritatis. in crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. domus autem illa quae temptata esseesse T: om. P πδ scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatisdignitatis T ς: om. P πδ , offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme