42
quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabuntputaverunt T . ergo haec deserta via et inculta atque interclusa iam frondibus et virgultis et virg. ac virg. ς relinquatur. detur aliqui ludusaliqui ludus T: aliquid P πδ aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus voluptatibus cupiditatibus ς denegentur; non semper superetsuperent ς vera illa et et ac ς derecta ς P: directa πδ derecta ratiovia et ratio ς ; vincat aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere praescriptio moderatioque teneatur. parcat iuventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne incurrat in alterius domum atque familiamfamiliam ς: famam cett. , ne probrum castis, labem integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis, scelere careat. postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates, revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae, ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse etet ς: om. P πδ experiendo contempsisse videatur.