Thesauros Literature Oratory Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
40 verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, aliaalia T ς g2: aliqua P πδ quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.
41 itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque abnec ab ς hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi dicendi verborum ς facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interduminterdum ς, Madvig: et interdum cett,; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo acac TB: aut P πδ prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme