Thesauros Literature Oratory Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
3 ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M.Marci Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa etcausa et Bake: causae ς: causa Pπδ detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. de dignitate M.Marcus CaeliusM. ς, Lambinus: om. Pπδ notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitusetiam sine...tacitus ed. R: et sine...tacitus ς: et sine...et tacitus Pπδ facile ipse respondetrespondit ςb2ψ ; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in M.Marco Caelio habitam esse summam hodiequesummam hodieque ςP1ψ2 : summamque hodie P2πδ haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme