Thesauros Literature Oratory Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
33 sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. si si Ernesti: sin BP πδ: si enim Bährens illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula hac barbula ex barbula illa ς B qua ista delectatur sed illased illa ς B: sed ex illa cett. horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et quiet qui ς: et P πδ pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? cur aut tam familiarisfamiliaris Severian. (Rhet. M. 360): famil. huius ς B: famil. huic P πδ fuisti ut aurum commodaresaccommodares ς B , aut tam inimica ut venenum timeres? non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavumnon proavum ς B: proavum cett. , non abavum, non atavumnon abavum, non atavum scripsi (cf. Nipperdey, Leges Ann. p. 42): non atavum non ς B: atavum cett. audieras consules fuisse;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme