Thesauros Literature Oratory Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
32 sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Cn.Gnaei Domiti, cum hac sola rem esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.M. ς: om. P πδ Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro — fratremfratrem ς Bb2, Claud. Sac. (K. vi. 468): fratre P πδ, Rufinian. (Rhet. M. 40) volui dicere; semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa cogetcogit ς b2: necnec ς: neque P πδ enim muliebris umquam inimicitias mihimihi inimicitias ς gerendas putavi, praesertim cum eacum ea om. Quintil. ix. 2. 99 quam omnes sempersemper om. Quintil. amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme