Thesauros Literature Oratory Pro M. Caelio

Pro M. Caelio

Pro M. Caelio Cicero, Marcus Tullius
27 deliciarum obiurgatio fuit longa, etiametiam scripsi: et ea P πδ: et eo Kayser lenioralienior ς (fort. et a causa alienior), plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. nam P.Publius Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus inflammatus fort. inflatius ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabamprobem ς eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. tibi autem, Balbe, respondeorespondebo Donatus ad Ter. Hecyram iv. I. 30 primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renueritrenuerit h δ: reminierit P: inierit ς eg , qui in hortis fueritqui fuerit Donatus: om. P πδ , qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit.
28 equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissentdedidissent Ascens. (3) mg.: dedissent P πδ , emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse. datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. quae si ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme