19
quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia, iudices, non pertimesco. aiebant aiebant || aiebant (-i- m. 2 in ras.) P: iaciebant ς enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit, deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. si mihi ad haec acute arguteque responderit, tum quaeram denique ex quo istequo iste b2ψ : quote P1eg: quoto P2bh: quo g2 fonte senator emanet. nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse, ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitusarcessitus ς: accersitus cett. et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum senatorem esse solumesse solum ς: solum esse Pπδ qui vobis gratificari vellet inventum.
19
de teste FufioDE TESTE FVFIO ς, om. Pπδ (cf. Mur. 57).