12
at at Francken: ac ς: om. Pπδ studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. et multi hoc idem ex omni ordineordine omni ς atque ex omni aetate fecerunt. habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabatsimulaverat ς . erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum illum eum ς ; vigebant etiam studia rei militaris. neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque atque Lambinus: om. Pπδ : et unus det. inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.