12
in eo magistratu cum tibi magno clamoremagno clamore om. Schol. aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes? in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere, hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires, mercatores e navi egredientis terreres, conscendentisterreres conscend. suppl. in mg. P2 morarere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem Hispaniam C. Cosconioprocos. PBΣ. pro consuleNum proconsuli? cf. Verr. ii. 1, § 34; Cael. § 73; Phil. ii, § 97; Cl. Qu. iv. 175; sed v. Thesaurus iv. 567, 29 sqq.? cum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat, aut, si quisi qui suppl. s. l. P2: si quis s, Burn. 157 navigare velit, certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi, venerisne ad fretum per Mauretaniammauretiniam P: mauritaniam BΣ all.? quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam pervenisse?