Thesauros Literature Oratory In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio Cicero, Marcus Tullius
39 quod si ipse, qui te suae dignitatis augendae causa, periculo tuo, nullo suo delicto, ferri praecipitem est facile passus, tamen te omni honore indignissimum iudicat, si te vicini, si adfines, si tribules ita oderunt ut repulsam tuam triumphum suum duxerint, si nemo aspicit quin ingemescatingemescat P1: ingemiscat rell. (Sest. § 146), nemo mentionem facit quin exsecretur, si vitant, fugiunt, audire de te nolunt, cum viderunt, tamquam auspicium malum detestantur, si cognati respuunt, tribules exsecrantur, vicini metuunt, adfines erubescunt, strumae denique ab ore improbo demigrarunt et aliis iam se locis conlocarunt, si es odium publicum populi, senatus, universorum hominum rusticanorumurbanorum add. post rusticanorum Madvig, improb. Zielinsk.: rusticanorum om. Hs,—quid est quam ob rem praeturam potius exoptes quam mortem, praesertim cum popularem te velis esse neque ulla re populo gratius facere possis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme