Thesauros Literature Oratory In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio

In P. Vatinium testem interrogatio Cicero, Marcus Tullius
34 quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitorisquaestoris Schol. escenderitescenderit Ang. Maius: ascenderit PBG all. (Verr. iv, § 51): exciderit Schol. eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deieceritdeiecerit Schol.: delegerit P rell., eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices, reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? atque illud etiam quaero, cumcum Ald.: quod codd., postea quam es postulatus, ex legatione redieris,—ne quis te iudicia defugere arbitreturarbitretur codd.: arbitraretur edd.,— teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme