Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
108 quo silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satisingratast satis P1: ingrata sit satis P2 rell. praeter HGk (ingr. sit si satis) de omnibus, infinita esse videatur. cedo nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! quis non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? quis fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur?
109 venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. leges videmus saepe ferri multas. omitto eas quae feruntur ita vix ut quini, et iiii P: hi BΣ ex alienaaliena ima ed. Hervag. tribu, qui suffragium ferant reperiantur. de me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicitdicet PBG se legem tulisse. quis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines unauna codd.: una voce Koch (Balb. § 12): una mente Mueller consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme