107
habuit de eodem me P. Lentulus consul contionem: concursus est populi Romani factus; omnes ordines, tota in illa contione Italia constitit. egit causam summa cum gravitate copiaque dicendi tanto silentio, tanta adprobatione omnium, nihil ut umquam videretur tam populare ad populi Romani auris accidisse. productus est ab eo Cn. Pompeius, qui se non solum auctorem meae salutis, sed etiam supplicem populo Romano praebuitpraebuit hic suppl. Madv. (§40), ante pop. Rom. Wesenberg: pop. Rom. exhibuit Hs: pop. exhib. (om. Rom.) k: professus est Koch, praedicavit Reid ut semper gravis Spengel: et pergravis codd.. huius oratio ut semper gravis et grata in contionibusin contionibus omnibus Eberhard: in contione omnibus Orell. auct. Klotz fuit, sic contendo numquam neque sententiam eius auctoritate nequesententiam eius auctoritate neque s. l. suppl. P2: ex homoeot. om. P1, unde numquam (eum add. Eberh.) neque eloquentia (eum add. Oppenrieder) neque iucunditate fuisse maiore Spengel eloquentiam iucunditate fuisse maiore.