Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
99 harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingeni magnaeque constantiae. etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii, novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare. qui cum tutorestutores codd.: auctores Naugerius (2) sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nactinancti Halm (§ 12), in re publica fluctus excitanturexcitant Abresch, ut vigilandum sit iis qui sibi gubernacula patriae depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia ut, conservatis iis quae ego paulo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et capere oti illum portum et dignitatis.
100 hanc ego viam, iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum autaut codd.: atque Garat.: et Kayser insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id non modo intellexerim semper, sed etiam praeter ceteros senserim.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme