90
quo modo igitur hoc in genere praesidi comparatipraesid. compar. secl. Pluygers accusas Sestium, cum idem laudes Milonem? an qui sua tecta defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure praesidium comparat: qui vulneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur ut aliquo praesidio caput et cervices et iugulum ac latera tutetur, hunc de vi accusandum putas?
91
quis enim nostrumvestrum ks, iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatosdissup. P: dissip. Bk ed. R. unum in locum congregarunt eosque ex feritateferitate HGk: ecferitate P: effer. B rell. illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum res ad communem utilitatemres communem utilitatem continentes Lamb., quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae suntpost nominatae sunt suppl. instituerunt Madv., tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento et divino iure et humano moenibusut moenibus Rau saepserunt.