83
ac si tum P. Sestius, iudices, in templo Castoris animam quam vix retinuit edidisset, non dubito quin, si modo esset in re publica senatus, si maiestas populi Romani revixisset, aliquando statua huic ob rem publicam interfecto in foro statueretur. nec vero illorum quisquam quos a maioribus nostris morte obitamorte obita del. Paul positos in illo loco atque in rostris conlocatos videtis esset P. Sestio aut acerbitate mortis aut animo in rem publicam praeponendus; qui cum causam civis calamitosi, causamcausam (post amici) secl. Eberhard amici, causam bene de re publica meriti, causam senatus, causam Italiae, causam rei publicae suscepisset, cumque auspiciis religionique parens obnuntiaret quod senserat, luce palam aa Hks: om. P rell. (etiam l. 26) nefariis pestibus in deorum hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo, sanctissima in causa, sanctissimo in magistratu. eius igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cuius mortem ornandam monumento sempiterno putaretis?