Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
81 hic quaero, iudices: si illo die gens ista ClodiaClodiana Hks quod facere voluit effecisset, si P. Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne ad arma ituri? fuistisne vos ad patrium illum animum maiorumque virtutem excitaturi? fuistisne aliquando rem publicam a funesto latrone repetituri? an etiam tumtunc Hks quiesceretis, cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facinerosissimisfacineros. P: facinoros. B rell. (§ 95) sicariis et a servis esse oppressam atque conculcatamconculcatam Gulielm.: occultam codd. (occupatam Hks): iugulatam Weidner videretis? cuius igitur mortem ulcisceremini, si quidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de eius virtute vivi quid vos loqui, quid sentire, quid cogitarequid cogitare del. Karsten, quid iudicare oporteat, dubitandum putatis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme