Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
77 nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. atqui vis in foro versata est. certe; quando enim maior? lapidationes persaepe vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? qua ex concitationeconcitatione Orelli: concertatione PBG animorum? nam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo propositoproposito hic suppl. Mueller, oblato Halm: proposita post largitione Naugerius, ostentata Reid imperitis aut largitione, oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur: nullo vero verbo facto, nulla contione advocata, nulla latalata add. Halm: lege recitata G, sed om. concitatam: lege recitata concitatam Gruter: lege promulgata Lamb. lege concitatam nocturnam seditionem quis audivit?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme