Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
72 ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos confirmarant. ex iisQuod omnes... confirmarant, ex iis (his) P rell.: promulgant quod omnes etc. Madv. princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu inridentes GracchumGraecum k: Gracchulum coni. Clark vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex vepreculis extracta nitedulanitedula codd. et Prisc.: nitela Serv. ad Georg. i. 181 rem publicam conaretur adrodere. alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gavi Oleligaviolaeliorea codd.: Gavi Oleli ed. R.: area Koch, rure Madv., horreo ed. R., horto C. F. Hermann: deserta Gaviorum oliveti area auct. Koch Eberhard: Gavii Ofilii horto Bake (Ofellae Klotz): Gavii (Gaviorum, Gavioli) oleario Wagner: Gavi horto olitorio coni. Koch. Galatis Momms. area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus, subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula sustulit. veniunt Kalendae Ianuariae. vos haec melius scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme