69
quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabantet cum consules... flagitabant secl. Eberhard, improb. Zielinsk.: consules ita del. Steuding ut legat cum prov pact... quicumque in senatu, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hochanc Passow non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto ferroque deprensodeprenso PBΣ: deprehenso ed. R. (compr. k), ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaveruntpromulgaverunt Gk: promulgerunt P1 (cf. conteretur P = confiteretur § 68): promulgarunt P2 rell.; ex quo intellectum est non mihinon mihi Manut.: nona mihi P1 (a expunct.): mihi P2 rell.: non modo mihi absenti non crevisse amicos Weidner absenti crevissecrevisse decrevisse Kays.: defuisse Momms. amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveramputaveram Burn. 157 b2 ed. R.: putaverunt rell. non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunctunc ante (antea) Ernesti: tamen Kays. habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur.