61
cur igitur rogationi paruit? quasi vero ille non in aliasalias B: altas P: alteras G all. quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iuraritiuraverit Schol.! non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicamrem publicam Burn. 157: .R. codd. (littera .p. sequenti vocab. privet absorpta) privet. consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit; dux, auctor, actor rerum illarum fuit, non quo periculum suum non videret, sed in tanta rei publicae tempestate nihil sibi nisi de patriae periculis cogitandum putabat.