Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
56 mitto eam legem quae omnia iura religionum, auspiciorum, potestatum, omnis leges quae sunt de iure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquassatas videbamus. lege tribunicia Matris magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est, fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionum venditum pecunia grandi Brogitaro, impuro homini atque indigno illa religione, praesertim cum eameam Lamb,: ea codd. sibi ille non colendi, sed violandi causa adpetisset; appellati reges a populo qui id numquam ne a senatu quidem postulassent; reducti exsules Byzantium condemnati tum cum indemnati cives e civitate eiciebantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme