Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
46 cum vero in hanc rei publicae navem, ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarenturalii ... incitarentur del. Paul: insectarentur pro incitarentur Probst: in me incit. Hertz, alii inviderentinvidere Probst: mihi inviderent Heine, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unumunum omnes Koch: unum cuncti Hertz deposcerent, depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro liberorumque vestrorum, quam idquam non id codd. quod omnibus impendebat unus pro omnibus susciperem ac subirem?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme