Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
45 unum autemautem scripsi: enim P rell. (sed in P -nim m. sec. in rasura script.): om. k: etiam Halm: tamen Keil mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique dixerit: restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses. de quo te, te, inquaminquam om. Schol, patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedumsedum PG et Priscianus: sedium P2 rell. templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea carior vita, dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi dedidissentdedissent P k all. (l. 28), si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnummagnum susp. Kayser: minimum Bake vitae discrimen adducerem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme