Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
44 ego vero, vel sivel si Madv.: veni codd. pereundum fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi mortifera qui imposuissetqui imposuisset Halm: que inpos. P (corr. man. rec. quam), semel perire tamen, iudices, maluissem quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules, credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad arma vocassentvocassent Ern. (et del. vocassent l. 6 Weidner): vocarent codd.: cf. victi essent ... superessent §47, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam sissent; a tribuno plebis post interituminteritum meum ed. Ascens. 1531 dissedissent, qui eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse voluissent.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme