Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
41 sed tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptae causae defuturumdefuturum s. l. suppl. man. rec. in P: om. BΣ esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum rei publicae conservandae, domi meaedomi meae del. Ernesti certi homines ad eam rem positiad eam rem positi del. Bake monuerunt ut esset cautior, eiusque vitae a me insidias apud me domi positas esse dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum a me certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, sibi cavendum putaret. ipse autem Caesar, quem maxime homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercituserat ... exercitus del. Ortmann, etiam eo Kimmig, inque eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem praefecerat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme