Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
39 nec mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, rem frumentariam tralatamtranslatam P2B sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum venefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; quos homines si, id quod facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives flagitabant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vim vi depulsam reprehenderet aut perditorum civium vel potius domesticorum hostiumvel ... hostium om. Schol., secl. Kayser mortemmortem Schol. b2, et man. rec. in P: om. B rell. praeter k (morte): caedem t et cod. Steph. maereretmaereret codd.: derideret Schol.. sed me illailla alia Probst moverunt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se quae faceret contra salutem meam facere auctore Cn. Pompeio, clarissimo viro mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; M. Crassus, quocum mihi omnes erant amicitiae necessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus esse meis fortunis praedicabatur; C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus esse debebatdebebat codd.: credebatur Halm (§41): videbatur Urlichs, inimicissimus esseesse (ante meae) et l. 27 cotid. cont. om. Schol. meae saluti ab eodem cotidianis contionibus dicebatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme