Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
37 quid enim simile fuit in Q. Metello? cuius causam etsi omnes boni probabant, tamen neque senatus publice neque ullus ordo proprie neque suis decretis Italia cuncta susceperat. ad suam enim quandam magis ille gloriam quam ad perspicuam salutem rei publicae respiciens rem gesseratrespiciens rem gesserat scripsi (§38): sumpserat codd. (cf. Planc. §88, Clark): spiritus sumpserat Koch: spectarat Naugerius (1), et man. rec. in P: tum (eo tempore?) spectarat Madv.: respexerat Halm: suspexerat Jacob (Cl. Qu. iii 269), cum unus in legem per vim latam iurare noluerat: denique videbatur ea condicione tam fortis fuisse ut cum patriae caritate constantiae gloriam commutaret. erat autem res ei cum exercitu C. MariC. Mari del. Paul invicto, habebat inimicum C. Marium, conservatorem patriae, sextum iam illum consulatum gerentem; res erat cum L. Saturnino, iterum tribuno plebis, vigilante homine, et in causa populari si non moderate at certe populariter abstinenterqueabstinenterque a isti neterque PBΣ (at iste ne tergi G) = APSTINĒTERQVE versato. cessit, ne aut victus a fortibus viris cum dedecore caderet, aut victor multis et fortibus civibus rem publicam orbaret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme