Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
33 quid? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mutabitmutabit Lallemand: mutavit codd. legatos susp. I. Fr. Gronovius, all. (cf. Vat. §35)? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? idemqueEidemque P1 consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin nonquin non Garatoni: qui non codd. modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam agebanturagebantur suppl. Halm: parabantur Koch: ferebantur Orelli: dixerant b2 ed. R.: dixerat Angelius voce ac sententia sua comprobaverunt.
33 isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, ne avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne valeret: qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme