Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
32 erat igitur in luctu senatus, squalebatin luctu civitas, squal. sen. Paul civitas publico consilio veste mutataveste mutata pro glossemate habet F. Schoell, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigaliumvectigalium del. Paul, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. quis umquam consulconsulum G: consultum PB senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus, optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebasaudebas ut coni. Lamb. ita Ϛ: audeas P rell. ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme