Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
27 O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensupriv. consensu et l. 19 publ. consilio om. Schol. et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa factaest causa facta ut w ita PBΣ: causa est facta ed. R., sed luctus: quem enim deprecareredeprecarere bonum Paul, cum omnesboni omnes Richter essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, quiqui si quis Karsten mutata veste non esset? hac mutatione vestis factaHac (ac Weidner) ... facta secl. Eberhard tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme