2
in quo cum multa sunt indigna, tum nihil minus est ferendum quam quod iam non per latrones suos, non per homines egestate et scelere perditos, sed per vos nobis, per optimos viros optimis civibus periculum inferre conantur, et quos lapidibus, quos ferro, quos facibus, quos vi manu copiis delere non potuerunt, hos vestra auctoritate, vestra religione, vestris sententiis se oppressuros arbitrantur. ego autemautem vero k, iudices, quaqua quoniam qua Halm voce mihi in agendis gratiis commemorandoque eorum qui de me optime meriti sunt beneficio esse utendum putabam, ea nunc uti cogor in eorumeorum susp. Landgraf (cf. § 144): reorum Stangl: amicorum Weidner: meorum coni. Mueller periculis depellendis, utut supplevi, a librario aliquo, ut videtur, omissum, qui illud uti (VTIIS) male post vocabulum cogor iterari opinatus est (Cl. Qu. iii. 266) iis potissimum vox haec serviat quorum opera et mihi et vobis et populo Romano restituta est.
3
et quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo, causa est P. Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum est quod aut pro re publica conquerendum fuit aut pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea propugnatio ei potissimum defuisse videatur per quem est perfectum ne ceteris civibus deesset. atque ego sic statuo, iudices, a me in hac causa atque hoc extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querelae quam eloquentiae, doloris quam ingeni partis esse susceptas.