Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
22 ego autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse hominem et levem et falsa opinione erroreerrore del. Halm: falsa opinione Pluygers, falsa opinione errore Ortmann hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobissermo nobis Klotz: sermonis codd.: sermo hominis Jeep: sermones ... dabant Sauppe ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme