Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
145 atque hic tot et talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die cum ad vos indicia, litteras, confessiones communis exiti detuli, cum parui vobis? ac siAc si codd. praeter k (at si ) scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis: eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunxconiux P1B all., frater optimus, incredibili pietate, amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris focis deis penatibus, distractus a meis, carui patria, quam, ut levissime dicam, certe protexeramcerte protexeram scripsi: certadeie (ie expunct.) texeram P. certa detexeram B rell.: certe texeram Hk c. dilexeram Madv.: c. defenderam Klotz: c. erexeram Wesenberg: iacentem erexeram Bezzenberg (cf. § 64): certe a caede texeram Halm: corpore texeram Koch; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme