Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
143 qua re imitemur nostros Brutos, Camillos, Ahalas, Decios, Curios, Fabricios, maximos, Scipiones, Lentulos, Aemilios, innumerabilis alios qui hanc rem publicam stabiliverunt; quos equidem in deorum immortalium coetu ac numero repono. amemus patriam, pareamus senatui, consulamus bonis; praesentis fructus neglegamus, posteritatis gloriae serviamus; id esse optimum putemus quod erit rectissimum; speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus; cogitemus denique corpus virorum fortium magnorummagnorum P rell.: magnorumque s edd. hominum esse mortale, animi vero motus et virtutis gloriam sempiternam; neque hanc opinionem si in illo sanctissimo hercule consecratam videmus, cuius corpore ambusto vitam eius et virtutem immortalitas excepisse dicaturdicitur k, minus existimemus eos qui hanc tantam rem publicam suis consiliis autaut (ante laboribus)] ac Orelli: et Reid laboribus aut auxerint aut defenderint aut servarintauxerunt ... defenderunt ... servaverunt k (servarunt w) esse immortalem gloriam consecutos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme