Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
131 reditus vero meus qui fuerit quis ignorat? quem ad modum mihi advenienti tamquam totius Italiae atque ipsius patriae dextram porrexerint Brundisini, cum ipsis Nonis Sextilibus idem dies adventus mei fuisset reditusque natalis, idemreditusque natalis, idem Baiter (ad Att. iii. 20, § 1): reditus qui nat. idem codd. praeter k (idem dies reditus mei fuisset qui et natalis meus): reditusque, nat. idem Gruter, Madv.: reditusque, qui nat. idem Kays.: natalis post Lamb. dupl. Hertz carissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desiderio luctuque conspexi, idem etiam ipsius coloniae Brundisinae, idem salutisSalutis Manut. auct. Koch (ad Att. iv. 1, § 4): ut scitis codd.: ut scitis, Salutis Heine: ut scitis, aedis Salutis Halm, cumque me domus eadem optimorum et doctissimorumdoct. fortissimorum coni. Garat.: dulciss. Buechner M. suppl. Halm virorum, M. LaeniLaeni laeli codd. Flacci et patris et fratris eius, laetissima accepisset, quae proximo anno maerens receperat et suo praesidio periculoque defenderat. cunctaeCunctae Jeep: cumque codd. (del. Madv.): tum vero Eberhard itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur, viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur, ad urbem accessus incredibili hominum multitudine et gratulatione florebat, iter a porta, in Capitolium adscensus, domum reditus erat eius modi ut summa in laetitia illud dolerem, civitatem tam gratam tam miseram atque oppressam fuisse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme