Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
129 nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis optimi maximi factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regionesatque regiones om. Schol. tribus triumphis adiunctas huic imperio notavitcontinuavit coni. Reid, de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamentum Lamb. illud addidit, ut, siut si G: nisi P rell. diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata.
129 decrevit eodem tempore senatus ut iis qui ex tota Italia salutis meae causa convenerant agerentur gratiae, atque utut om. Schol. idemidem P rell.: eidem Halm (ut PBG in l. 21) ad res redeuntes ut venirent rogarentur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme