117
quo quidem tempore quid populus Romanus sentire se ostenderet utroque in genere declaratum est: primumprimum pr. P, dein corr. primo, et sic B rell. cum audito senatus consulto reirei Garatoni: ore codd. (auctori, relatori all,; consultori Hertz) ipsi atque absenti senatui plausus est ab universis datus, deinde cum senatoribus singulis spectatum e senatu redeuntibus: cum vero ipse qui ludos faciebat consul adsedit, stantes ei manibus passis gratias agentes et lacrimantes gaudio suam erga me benivolentiam ac misericordiam declararunt. at cum ille furibundus incitata illa sua vaecordi mente venisset, vix se populus Romanus tenuit, vix homines odium suum a corpore eius impuro atque infandonefando ks represserunt; voces quidem et palmarum intentus et maledictorum clamorem omnes profuderunt.