114
quid? populares illi duo quid egeruntquid pop. illi duo, quid egerunt? Eberhard (§§75, 122)? alter, qui tamen se continuerat, tulerat nihil, senserat tantum de re publica aliud atque homines exspectabant, vir et bonus et innocens et bonis viris semper probatus, quod parum videlicet intellexit in tribunatu quid vero populo probaretur, et quod illum esse populum Romanum qui in contione erat arbitrabatur, non tenuit eum locum in quem, nisi popularis esse voluisset, facillime pervenisset. alter, qui ita se in populari ratione iactarat ut auspicia, legem Aeliam, senatus auctoritatem, consulem, conlegas, bonorum iudicium nihilinihili Hotoman: nihil codd. putaret, aedilitatem petivit cum bonis viris et hominibus primis sed non praestantissimis opibus et gratia: tribum suam non tulit, Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexarepestes posse vexare Lehmann: pest. maxime vex. K Busche rem publicamrem pub. Garatoni: populum .R. codd. dicebanturdicebantur ordiebantur Eberhard. moliebantur Rossberg, solebant Koch: num p. r. (pop. Rom.) praedicabantur?, perdidit, nec quicquam illis comitiis quod boni viri vellent nisi repulsam tulit. videtis igitur populum ipsum, ut ita dicam, iamtam codd. non esse popularem, qui ita vehementer eos qui populares habentur respuat, eos autem qui ei generi adversantur honore dignissimos iudicet.