112
illuc revertor: contra me cum sitest Madv. actumactum latum Orell. (sed cf. § 125), capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. at cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis iustam putavitiustam ut illam putavit PG sed in P ut (=vel) illam expunct.: iustam ullam put. Halm: iustam put. BΣ rell.; nemo fuit qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur.
113
videamusvideamus Naugerius (2): videmus codd. nunc comitia magistratuum. fuit conlegium nuper tribunicium, in quo tres minime, vehementerduo vehementer G Schol. duo populares existimabantur. ex iis qui populares non habebantur, quibus in illo genere conductarum contionum consistendi potestas non erat, duo a populo Romano praetores video esse factos; et, quantum sermonibus vulgi et suffragiis intellegere potui, prae se populus Romanus ferebat sibi illum in tribunatu Cn. Domiti animum constantem et egregium et Q. Anchari fidem ac fortitudinem, etiam si nihil agere potuissent, tamen voluntate ipsa gratumgratam Manut. fuisse. iam de C. Fannio quae sit existimatio videmus: quod iudicium populi Romani in honoribus eius futurum sit, nemini dubium esse debet.