Thesauros Literature Oratory Pro P. Sestio

Pro P. Sestio

Pro P. Sestio Cicero, Marcus Tullius
110 an sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? est enim homo iste populo Romano deditus. nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculamdeliciis Pantagathus reculam Latendorf: regulam codd.: tegulam C. Fr. Hermann, pergulam Bezzenberger, perulam Scheibe perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. nihil sane Actaeisane Actaei scripsi, sane Attici Madv.: sane attę codd. (iuvabant anangnostae s. l. P2). Locus varie emendatus: sane ad haec Jeep, sane artes Luterbacher, suavitates Mueller, sanitatem Paul, savia te Hertz, ganeonem tamen Landgraf. Fort. Nihil sane attente: ⟨ non⟩ iuv. anagn. iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepepro vino etiam saepe PBG: etiam pro vino saepe ks: etiam saepe pro vino w oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme