Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
10 gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam sed etiam necessariam causam esse dicendi; reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso nos de istius scelere ac furore ac de impendentibus periculis maximis prope iam voce Iovis optimi maximi praemoneripraemoneri Gbkt: promoveri, permoveri rell..
11 sed primum expiabo religionem aedium mearum, si id facere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero; sin scrupulusscripulus PH tenuissimus residere alicuialiquoi Madv.: aliquis codd. videbitur, non modo patienti sed etiam libenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme