Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
7 huic ego et tali et ita de me ac de patria merito viro numquam mea voluntate praeripiam eum praesertim reum cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem meam, verum etiam adpetivit. sed si etiam nunc inlaqueatus iam omnium legum periculis, inretitus odio bonorum omnium, exspectatione supplici iam non diuturna implicatus, feretur tamen haesitans et in me impetum impeditus facere conabitur, resistam et aut concedente aut etiam adiuvante Milone eius conatum refutabo: velut hesterno die cum mihi stanti tacens minaretur, voce tantum attigi legumlegum metum Madv. (quod malit Zielinski) initium et iudici. consedit ille: conticui. diem dixisset, ut ieceratiecerat Ern.: fecerat codd.: fecissem ut ei statim tertius a praetore dies diceretur. atque hoc sic moderetur et cogitetut cogitet Halm, si contentus sit iisiis P2H all.: is Pk: his Bc sceleribus quae commisit, esse sese om. codd. iam consecratum Miloni: si quod in me telum intenderit, statim me esse arrepturum arma iudiciorum atque legum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme